§363 Diploma Awarded to Lucius Titus

(0363) Text: Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus Augus/tus Germanicus pontifex maximus tribunic(ia) potestat(e) XIII imp(erator) XXII co(n)s(ul) XVI censor perpetuus p(ater) p(atriae) equitibus et peditibus qui militant in alis tribus et cohortibus novem quae appellantur II Pannoniorum et Claudia nova et Praetoria et I Cilicum et I Cisipadensium et I Cretum et I Flavia Hispanorum milliaria et I Antiochensium et II Gallorum Macedonica et IIII Raetorum et V Gallorum et V Hispanorum et sunt in Moesia superiore sub Cn(aeo) Aemilio Cicatricula Pompeio Longino qui quina et vicena stipendia aut plura meruerunt item dimissis honesta missione emeritis stipendiis quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut si quis caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas a(nte) d(iem) XVI K(alendas) Domit(ianas) T(ito) Pomponio Basso L(ucio) Silio Deciano co(n)s(ulibus) cohort(is) I Cilicum cui prae(e)st M(arcus) Claudius M(arci) f(ilius) Pal(atina) Regulus pediti L(ucio) Titio L(uci) f(ilio) Phil(adelphia) descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in muro post templum divi Aug(usti) ad Minervam.

Translation: [translation forthcoming]

Provenience: findspot unknown 16 Sept 94

Commentary: The diploma was awarded to Lucius Titus, who hailed from Philadelphia of the Decapolis.

Bibliography: AE 1998.1616; RMD 5.335